top of page
LENDO...
Hyginus, fab. XLI - Minos
Maestro di Tavernello, ca. 1510-15
1. Minos Iouis et Europae filius cum Atheniensibus beIligerauit, cuius filius Androgeus in pugna est occisus. Qui posteaquam Athenienses uicit, uectigales Minois esse coeperunt. Instituit autem ut anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent. 2. Theseus posteaquam a Troezene uenerat et audiit quanta calamitate ciuitas afficeretur, uoluntarie se ad Minotaurum pollicitus est ire. Quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant.
bottom of page